Hľadaný výraz: Mt 17,10-13; Mk 9,11-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”. 11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia. 12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”. 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”. 12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? 13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.

1

mail   print   facebook   twitter